alio modo dicuntur sapientes. Dicunt enim isti quod omne iuramentum
sit mortale peccatum. Item dicunt quod omnis coitus cum legitima sit
mortale peccatum nisi fiat spe prolis. Item separant virum ab uxore
tali condicione et eiusmodi, si velit intrare sectam ipsorum. Item
dicunt quod quilibet bonus homo sicut bonus clericus possit absolvere
conficere et ligare dum modo sciat verba. Item dicunt quod suspendere
latrones et occidere per sententiam iustitie [cod. iuste] sit mortale
peccatum. Et quod due vie sint tantum post mortem scilicet infernus
et celum; purgatorium negant. Item dicunt litanaria et oblationes et
cetera remedia non prosint defunctis. Item dicunt quod tam conjugate
quam virgines et vidue debent predicare. Item dicunt quod predicatores
eorum non debent laborare ullo modo. Item suffragia sanctorum non
petunt nec reverentur. Item festos dies non celebrant, veniam non
observant. Omni tempore commedunt quod eis apponitur et carnes in XLª
commedunt. Item peregrinationes negant. Item dicunt quod malus _non_
(über der Zeile) potest conficere. Item quod baptismum sacerdotis,
existentis in mortali peccato, non valet. Et si baptizent pueros,
debent iterato ab ipsis sacerdotibus hereticorum baptizari. Item
dicunt quod eorum sacerdotes possint conficere ex omni vase. --
/Ordibarij/ (s. Neander, Bd. 8, p. 362) dicunt quod mundus non
habet principium. Item dicunt quod Archa Noe fuerit eorum secta, et
quod Christus iterum invenit eorum sectam. Item quod Christus sit
filius Iosep et quod fuerit peccator. Dicunt quod Christus per eorum
sectam salvus fiat et quod factus (nicht ursprünglich war, sondern erst
geworden ist) est filius dei. Item dicunt Christum non passum. Item
dicunt „patrem“ illum qui intrat sectam eorum; „filium“ dicunt a tali
patre conversum per predicationem. Spiritum sanctum dicunt a filio per
predicationem conversum. [Es ist bei den Worten per pred. conversum
ein lapsus oculorum anzunehmen, d. h. daß sie aus der vorigen Zeile
der Vorlage fälschlich heruntergezogen wurden; die Stelle ist dadurch
sinnlos geworden]. Item dicunt cantum ecclesie clamorem inferni.
Item dicunt papam caput esse totius mali et doctorem erroris. Item
dicunt sacerdotes factores vie mendacij. /Manichei/ proponunt
duo principia dominantia, filium dicunt Luciferum. Hunc dicunt omnia
visibilia et tangibilia creasse et deum dicunt creatorem spirituum
tantum. Item matrimonium simpliciter negant. Item corpus Christi in
altari negant. Item dicunt quod carnes, ova, caseum non licet manducare
quod de fornicatore nascitur. Item negant ressurectionem. Item dicunt
quod deus non apparuit in igne; qui [cod. quod] sic comburet eos.
Confundantur et pereant qui hec et hijs similia credant. Amen.
Primum iubetur iurare hereticus quod sine omni fallacia et omni
deceptione et sensus duplicatione et secundum intellectum et audientiam
respondeat ad omnia interrogata. Post prestitum sacramentum si
litteratus est interrogetur de symbolo Anastasij, quicumque vult per
singulos articulos. Post ea sive sit litteratus vel non de sequentibus
articulis interrogetur, ita tamen ut sepius de modo et de fide
iuramenti expressius amoneatur: Credis in deum patrem? e. q. s.
/Dinkelsbühl./ /G. Schepß./
FUSSNOTE:
[204: Ducange-Henschel IV, 205. 725 u. 827: rupitani. Dr. Fr.]
Aus einer Magdeburger Chronik des 16. Jahrh.
In der Rathsbibliothek zu Magdeburg befindet sich ein Manuscript (Quart
30) unter dem Titel: „Historia was im Anfangk der Lehre des Heiligen
Euangelii vom Anfange des Jahres 1524 bisz 1525 auf Blasii in allen
dreien Stedten zu Magdeburgk sich begeben. Beschrieben durch Sebastian
Langhans, Mollenvoigten daselbst.“ -- Leider ist die Schrift nicht
mehr im ursprünglich niederdeutschen Original vorhanden, sondern in
einer sehr schlechten hochdeutschen Uebersetzung, die der Vicar vom St.
Sebastianstift hierselbst, Johann Findemann aus Salzwedel, „ex antiquo
et obscuro originali a. d. 1601“ angefertigt hat. Wie hochwichtig die
kleine Schrift für die Geschichte Magdeburgs zur Zeit der Einführung
der Reformation daselbst ist, wird bei der Herausgabe derselben noch
besonders hervortreten. Für jetzt möchte ich nur zwei Stellen aus ihr
hervorheben, von denen die erste ein verlorenes Schmählied, jedenfalls
auf den Erzbischof-Cardinal Albrecht von Magdeburg und Mainz, die
andere die Anlage einer Wasserleitung behandelt.